Latin
RESRBENTES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 131
Unproofread scanNot analysed yet
RESRBENTES QUAS PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE proposuit CAROLUS PETR. THUNBERG Junecopia Smolandus. Upsaliae 1767. Junii 2. n sanguinis humorumque circuitu, illo quidem perenni, consistere vitam, inficias iturum neminem fore, crediderim. A primo enim vitae in foetu initio ad extremum usque halitum, sanguis perpetuo circulo a corde propellitur per arterias in venas, a quibus iterum in cor revehitur, novumque per universum corpus circulum descriVasa itaque sanguifera vel arteriae bere pergit. sunt vel venae; at vero praeter haec sanguinem vehentia, aliis quoque insuper vasis corpus instructum voluit benignissimum Numen. Horum officium est chylum &lympham vehere atque oceano sanguinis infundere. Haecce vascula in Mesenterio Lactea, alio locata Lymphatica vel Aquosa audiunt, ac vere sunt Venae Resorbentes, etiam Absorbentium &Inhalantium nomine nuncupatae. Resorbtio in corpore humano ab illis usque temporibus, quibus ad liquidum perducta est circulatio sanguinis, nota omnino ac indubia fuit.