Latin
NONO VOLUMINE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 14
Unproofread scanNot analysed yet
vehementior vero cum conditionibus priori §:0 recensitis nullam spem relinquit fetus conservandi; si itaque tempus vana exspectatione, inutili &saepe noxia medicatione protrahatur, fetusque non eximatur artificiosa manu, aegra post scotomiam, susurrus aurium, pulsumque maxime debilem una cum latice vitali evacuato animam efflat. Ex antea dictis facile constat, qualis cura, &quando suscipi debeat. Si minus vehemens haemorrhagia satis concedat temporis, tentari &potest &debet, ut sanguis sistatur, quod fiat venae sectione in brachio, illaque secundum indicationes repetita, ligamentis artubus inditis, medicamentis interne datis ex nitrosis, papaverinis, leniter anodynis &emulsivis, quibus conjuncta imperetur summa quies in lecto &animi tranquillitas. Hisce vero inutiliter tentatis, si haemorrhagia increscit, symptomata supra recensita superveniunt, &vires incipiunt matri deficere; ut servetur, pro ratione circumstantiarum curandum, ut fetus secundum regulas scriptorum artis obstetriciae extrahatur, placentaque eximatur. §. XXI. Alia etiam interdum occurrit haemorrhagia, praedictae haud absimilis, quae a mola suam agnoscit caussam. Quomodo mola generetur non mei est heic enodare, sufficit signa quaedam solummodo tradere, quae ab observatoribus exhibentur ad distinguendam haemorrhagiam a molae gestatione ortam, ab illa, cujus antea mentionem fecimus. Antea tamen studio moneo, me heic tantummodo indigitare molam veram, non vero spuriam, quam polyposam concretionem in utero factam esse convenio, satis tamen observatorum testimonio convictus, etiam veras dari molas b), inter quos nominasse sufficit Garmannum i), Ruyschium Kerkringium l) &Vaterum m). §. XXII. Indicium molae cum ipso foetu praesentis nullum esse certum, penitus sum persvasus. Molam quoque solitariam a vera graviditate, praecipue primis mensibus, dignoscere, si non impossibile, saltem est difficile, cum signa utriusque plane sint communia.