Latin
NONO VOLUMINE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 15
Unproofread scanNot analysed yet
Progressu vero temporis suspicionem ejus praebent, venter ab ipso initio magis, quam ordinario, auctus, ac undique aequaliter extensus, ejusque tumor non elatus abdomen &epigastria versus, sed deorsum pendulus, sensus in abdomine ponderis inertis, saepe huc &illuc devoluti, mamb) Mirari licet, quod Chirurgus Gallus Levret in tractatu suo de polypis uteri atque nasi, Gallice nuper edito, contendit nullas dari molas veras, sed omnes molas ad polyposas uteri concretiones referendas esse. Hic liber quaedam continet bona, quae, si vocabularium inutile, propriae landes &sesquipedales Chirurgorum Gallorum citationes, aliaque varia demerentur, in aliquot pagellas redigi possent. Sed quid non facit amor sui suorumque &furor scribendi? Diss. de Gemell. &part. numeroso, itemque dissertat. de homine ex ovo. Thess. Anat. III. N. 16. Thes. VI. N. 42. N. 43. n. 3. N. 81. n. 5. N. 93. Thess. anat. IX. N. 24. ejusdem Advers. Anat. Dec. 1. 8. p. 21. Huc pertinet observatio Mangeti Biblioth. Anat. T. I. p. 474. de mola texturae carneae, partimque fibrosae, in cujus meditullio ossicula latebant. Spicileg. anat. obs. 88. m) Diss. de mola praegnante Vitembergae 1732. mammae intumescentes &serosi quid fundentes, sed non durae, verum flaccidae &pendulae. Hisce se jungit tertio vel quarto mense graviditatis haemorrhagia, quae mulierem vehementia sua brevi jugulat, nisi corpus illud peregrinum ex utero exterminetur. Ad hoc vero efficiendum si dentur medicamenta pellentia, eo citius cum sanguine vitam effundit aegra, hinc consultius illud manu eximere artificiosa. §. XXIII.