Latin
BORELLUS, J. JONES, BESANCON & G
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 158
Unproofread scanNot analysed yet
Radicis etiam pulveri, Sal addi, vel alcalinum vel medium, calcaris instar, ad sordes magis incidendas, notissimo omnibus compertum est usu. 3. Radix Asari in decocto vinoso laudatur a S. Schulze &Klaunigio m), horaque ante paroxysmum proxima, hoc suadent partitis ingerere vicibus decoctum. Quid, quod, tamquam specifica haec decantatur radix in Actis Berolinensibus n). 4. Radix Triostei (perfoliati) emesin fortissime movet robustioribus novae Angliae incolis, in pulvere exhibita, dosique mediocri, adversus febres omnes intermittentes, tutum, certum &minime fallax salutatur remedium o). 5. Radix Scillae, frequenti, contra febres intermittentes, est in usu plebi Brunsvicensi, ut refert I. H. Langius p). In pulvere, ad cultri cuspidem cum aceto, hunc propinant bulbum, unde aliquoties vomunt, vel alvum dejiciunt, &repetito sic hujus medicaminis usu, fomes in ventriculo sordidus tandem eliminatur. 6. Sedum acre, vel ut aliis dicitur Illecebra, inter praestantiora quidem numeratur antiscorbutica, vomitum tamen, quia hanc succulentissimam comperit interdum ciere plantam Celebr. Lemery, l) de admirabili Ipecacuanhae virtute in febr. intermitt. curandis. m) Nosocom. Charitatis. n) Decad. I. Vol. IX. p. 37. o) Clayt. Virg. p. 142. p) Tentam. de remed. Brunsvicens. domesticis. p. 174.