Latin
BORELLUS, J. JONES, BESANCON & G
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 159
Unproofread scanNot analysed yet
ob eam ipsam virtutem, in febribus etiam illam commendat intermittentibus q). 7. Tartarus Emeticus, Chermes Mineralis &Sulphur Auratum Antimonii, ut natura parum discrepantia vomitoria, etiam promiscue his in febribus usurpantur. Priora tamen bina, in mixtura aquosa ad grana quatuor, Medicis praesertim arrident Gallicis, aegris propinanda. Posterius multa prosequitur laude Fr. Hoffmann, in febribus praecipue autumnalibus diuturnis r). Alias, tamquam specificum, cum sale medio temperatum a Scrupulo ad Drachmam, effertur s). §. VIII. Emetica jam ordine excipiunt 2:0 remedia, quae per ductus evacuant salivales, SALIVANTIA dicta MERCURIALIA. Rarissimi tamen omnium haec esse usus, pro his curandis morbis, profiteri mox oportet, ut neminem, praeter Th. Willis &S. Schulze t), eadem ut proficua in nominatarum febrium curatione, commendare noverim. Quem vero haec medicamina praestent usum his in malis, mihi non contigit videre sors beatior, ac D:no Petit, qui eorundem etiam in dubium vocat praestanq) Medicine Vegetale par Buchoz p. 381. Lange pag. 119. 120. In Itinere Suo Vestrogoth. p. 180. Nobiliss. Praeses etiam refert multas, hujus plantae decoctum, egisse febr. interm. curationes. in Notis ad Poterii Pharmac. Spagir. p. 560. Cfr. Werlhof de Febrib. p. 77. in not. h). 5) J. F. Schopp Dissertat. de Sulphure &remed. ex eodem variis. Gryphisv. 1762 t) Dissertat. de Salivationis usu in Quartana 1743. Hic etiam adjungendus est Medicus Parisiensis, nominis Baillou, in Libro suo de Epidem: ado. stantiam. Experientiae dictorum virorum, nil cupio detrahendum, casus vero illorum allatos ita explicari debere autumo, ut de vestigiis venerei cujusdam simul juncti affectus, hydrargyri ope sublati, levis non exoriatur suspicio u).