Latin
189
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 189
Unproofread scanNot analysed yet
In usum revocari jubet Arsenicum juxta hanc formulam: Rc. Arsenici albi part. j. Salis Tartari p. xij. Coquantur in Aquae font. p. CLXVIII. ad quantitatem dimidiam. Huic iterum affundatur tantum Aquae, quantum coctione sit absumptum, adque conservationem addatur Spiritus Vini pauxillum. Dosis sit hujus remedii, pro adulto homine gutt. 30, infantibus vero, a guttis 6 ad 16 usque, ter de die. In minutissimas quamvis partes divisum hac methodo videatur Arsenicum, de virtute tamen sua venenata nil fere amisisse hac praeparatione, valde est probabile. Hoc saltem docent experimenta bina, quae in Nosodochio Viennensi, ad methodum a Jacobi praescriptam, exactissime caepit Archiater Störck g). Fuerunt nempe duo febricitantes, decocto Arsenicali usi, quorum alter a febre quidem liber evasit, sed postea ardorem persentiit in pectore summum, cum macie corporis &Alopecia, demumque febre Hectica correptus; alter qua partem tantummodo pristinam recuperavit sanitatem; etenim, interdum cum exiguis e) de virtute venenorum medica 1702. g) Trienn. Medic. p. 56. guis paroxysmis febris rediit, &ardor in pectore cum tussicula molesta, aegrotum diu vexavit.