Latin
190
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 190
Unproofread scanNot analysed yet
His etjam addere possum casum Studiosi cujusdam heic Upsaliae, qui, in tertiana vernali mixtura quadam usus fuit Arsenicali, indeque in Asthma cum tussi, febre profligata, incurrit, Phthisique tandem pulmonali mediam sub aestatem consumtus, moritur. Haec omnia luculentissime probant, vim Arsenico, quocunque demum modo praeparato, inesse deleteriam, ut citra piaculum nec adhiberi interne possit. Mirari tamen convenit, Arsenici albi usum, a Georg. Heuermann h) in Holsatia &Hafniae, receptissimum dici, ne ullo quidem cum infausto eventu, Auctori sit fides; pharmaco tamen nunquam non infido, diffisus sum semper; quumque securioribus nos ditet natura benigna remediis, iis est utendum, insecura in illud tempus differendo, quo lege careat necessitas, satiusque sit anceps experiri remedium, quam nullum. §. XVII. Tetra. Hoc dignoscuntur odorum genera, praecipua, quae dolores &spasmos tollere valent remedia, ideo dicta Antispasmodica &Anodyna. Virosa, easdem cum tetris in modica dosi plerumque exserunt vires, etsi in administratione eorum, cautiores tamen nos gerere oporteat. Missis horum medicaminum speciali operandi modo atque virtutibus, in morbosa systematis nervosi affectione quacunque; id tantum mihi hoc loco erit negotii, ut, quid contra febres intermittentes, ipsorum valuerit usus, longa h) Bemerkungen und Untersuchungen der ausübenden Arze neywissenschaft; Copenhagen T. I. p. 29. 1765. longa annorum serie a Medicis receptus, breviter jam ostendam. Ignoto fere Opio, vel saltem ante solemnem illius usum, Hippocratis olim aevo, Narcotica tamen alia, utpote Hyoscyamus &Mandragora, in his febribus fuere commendata i).