Latin
191
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 191
Unproofread scanNot analysed yet
Praeclaris vero postea virtutibus Opii in dies melius perspectis ad pharmacum hocce solum, catervatim fere confugerunt Medici, Graeci, Arabes, Romani, plures. Salutarem etjam id praestitisse effectum, testantur Auctorum elogia, quae huc attexere, eo minus erit necessarium, quo melius nobis in hac re otium fecerit Celeb. Tralles k). Temperare tamen mihi non possum, quin id saltem nominem Opii encomium, quod recentiori aetate reportavit in febre intermittente. In Gallia nempe ante quindecim, &quod excurrit, annos, cum Opio instituit experimenta D Berryat, ad hasce profligandas febres. Fuit ex ea opinione, quod Opium, omnium optime febriles coërceret motus spasticos, atque e diametro prorsus in caussam ageret febris proximam, quam in affectu latitare credidit nervorum spasmodico. Methodus ejusdem in administratione Opii, ea fuit, ut ante paroxysmum Laudanum dederit liquidum Sydenhami, in infuso Centaur. min. eo potissimum tempore. quo, nec vis anodyna ante insultum nimis cito disperderetur, nec post incoeptum dudum paroxysmum, effectum nimis sero ederet. Hora circiter una ante febris accessionem, remedium hocce optime dari fuit expertus. Ratione ad vehementiam i) Hippocrates in Libr. II. de Morb. §. 39. k) Usus Opii salubr. &nox. Sect. II. Cap. H. p. 57. 58. tiam paroxysmorum &aetatem aegrotantium habita, dosin semper variam propinare, ei fuit necessum. Infantibus, aetatis tenerioris annorum 3 ad 5, sex tantum Laudani guttas exhibuit, adultis e contrario, a viginti ad triginta usque, innocue assumendas esse suadet. Methodo hac rite observata raro admodum opus esse illius repetitione profitetur, etsi tamen interdum, quo securior esset curatio, eandem cortice peregerit Peruviano l).