Latin
HAEMORRHAGIAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 200
Unproofread scanNot analysed yet
Copiose assumtus &bene nutriens cibus potusque, consuetarum excretionum sanguinis aliarumque evacuationum suppressio vel insufficientia, motus necessarii defectus, somnus placidus &diuturnus, animusque incurius atque tranquillus, caussae illius sunt. Remotae praeterea quaedam sunt caussae, sanguinis aeque in istiusmodi corporibus praeternaturali accrescentiae faventes, ut commoratio in regionibus, aëre temperato, potius autem humido quam sicco, gaudentibus, vestitus praeter necessitatem densus, aliaeque illius generis caussae, quibus solidorum fibrae pedetentim laxantur, circuitus vero sanguinis ac se& excretiones inde pendentes retardantur, &consequenter supra tempus retentioni partium nutrientium in sanguine praebetur ansa. In praedispositis hisce caussis perficitur plethora, juvenili celerius aetate, virili tardius. Signa Plethorae. Cognoscitur vero plethorae praesentia in sanguineis sanguineoque cholericis, ex habitu corporis florido subtumidoque, faciei inprimis oculis rubris &scintillantibus, phlogosi frequentiori, venis tumentibus pulsuque magno &celeri; in melancholicis autem &melancholico-cholericis ex venis adeo turgidis, ut in superficie cutis, praecipue frontis &extremitatum, instar tensae tactuique durae se praebentis chordae jaceant; ex pulsu deinde magno, forti &celeri, capiteque praeter morem gravi.