Latin
HAEMORRHAGIAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 201
Unproofread scanNot analysed yet
In cunctis praeterea dictorum temperamentorum personis ulterius se prodit plethora crebriori capitis dolore, continua corporis lassitudine, aurium tinnitu, vertigine, &ad minimum corporis motum, cordis palpitatione, angustia spirandi insequente sanguinis orgasmo nonnihil durante, ac saepius anxietate &inquietudine. Haec licet signa plethorae ordinaria sint, sub initio formationis illius omnes tamen non adsunt; sed crescente plethora crescunt. §. VII. Subjecta Haemorrhagiarum. Enodatis sic caussis haemorrhagiarum ad horum morborum progredimur disquisitionem. Cum jam paragrapho prima descriptionem, secunda enumerationem illarum fecerimus, sine ulteriori ambage ad personas praecipue illis obnoxias, conferre nos posse existimaverim. E supra allatis, in fine §. 4:tae inprimis, patet, omnes eos id esse in genere, in quorum corpore perfecte, vel quoad maximam partem, formata est plethora. Illud vero in specie valet de plethoricis sensibilioribus tenerioribusque solidis, &sanguine valde fluido ac mobili, gaudentibus. Porro de omnibus, quorum parentes haemorrhagias saepius perpessi sunt. Aetatis tamen respectu haec dispositio differt. Ita enim plethorici pueri, juvenes puellaeque, a decimo tertio ad decimum octavum, &quod excurrit, annum, ad haemorrhagiam narium proni, posteriores nominatim, si tempestivus defuerit mensium fluxus, vel debita quantitas. Adolescentes virique ad haemoptysin, praesertim cum antea narium laborarunt haemorrhagia, vel etiam, ut haud raro certis subjectis solet accidere, cum fluxum haemorrhoidalem experti sunt, consueto tempore deficientem, vel plane suppressum. Foeminae juniores, quarum menses aut lochia non debite fluunt aut omnino supprimuntur.