Latin
SUTURAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 240
Unproofread scanNot analysed yet
Si sibilus in vulnere abdominis penetrati auditur, intestinum Si intestinum instrumento secante sine substantiae deperditione fuerit velneratum, sutura obtinet ansata: quomodo collocari aegrotus debeat Celsus docet r). Margines intestini adcurate ad se invicem junguntur, atque ab altera parte tenentur molli linteo inter pollicem &indicem; Chirurgus eodem modo alteram tenet: sutura fit alterutra manu, prout commodum fuerit; acus heic recta, mucrone trifido sit instructa, filum simplex sericeum, aequabile, ceratum, longum. Pertusio fit integra a margine linea, &inter singulos ictus tres erunt lineae. Ansae, quae non, ut in sutura pellionum, adstringuntur, sed adeo laxae reliquuntur, ut manus commode transire possit, sustinentur ab adjutore, donec factae sunt pertusiones. Forfice in medio discinduntur ansae &leniter contorquentur extrema, quae extra vulnus, quantum sufficit, pertingere debent, emplastro figuntur. Commodius est pro quavis pertusione, singularem habere acum &filum adeo longum, ut peracta sutura, in cavitatem non illabantur. Praestantia hujus methodi prae altera est manifesta. Filum enim una acu contentum, ea longitudine, quae ad plures sufficiat ansas ampliores, incommode omnino tractatur, &praeterea vulnus acu pertusum ex pertractione longi fili violentam patitur allisionem. Sexto plerumque nycthemero eximi possunt silamenta, sive cum aegrotus levem intestini sentit titillationem. Quando evolvuntur fila, sollicite cavendum, ne plus quam unicum simul accipiatur stinum laesum est, si simul chymus aut feces effluunt, tanto hoc certius. Bilguer. L. cit. p. 777. Inter signa etiam intestini laesi est, si prolapsum flaccescit &contrahitur. piatur filamentum.