Latin
SUTURAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 241
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim duo sumuntur, fieri potest, ut unius suturae fila apprehendantur, quo facto infirma adhuc consolidatio intestini ad vulnus externum multum pateretur detrimenti. Filamentum etiam inter indicem &pollicem, qui vulneri innituntur, leviter extrahendum. Intestini plane abscissi &per suturam feliciter curati, exempla prostant. Ulyssiponi, intestinum Ileon, cujusdam, cultro abscissum sutura interrupta feliciter sanatum s). RAMSDOHR superiorem partem inferiori immittit t). BILGUER u) idem ad digitum latum fecit &quatuor Nodosis ligaturis sanavit, sed ita tamen, ut canalis non obturaretur v). Partem intestinorum sphacelo correptorum fuisse abscissam, &superiorem intestini extremitatem vulneri exteriori alligatam &per modum ani artificialis sanatam, evincunt exempla. Si omentum ex vulnere propendeat sphacelo correptum, prominens amputanda est pars, ligatura w) s) Philosoph. Trans. vol. 50. P. I. 1757. t) Memoire de l’Academ. R. de Chir. v) Ad intestinorum immissionem observari meretur, quod raro haec succedat. Coarctatur enim canalis, unde non leve aegroto nascitur periculum, ex gr. ubi flatus, &quae sunt reliqua, molestiam creant. In intestinis tenuioribus, tentari haec potius posset, quam in crassis. Methodus Cl. PERONIER inferendi extremitates intestini cylindro e chartula lusoria confecto, commendatur. w) Omenti ligaturam ichorosam secum habere suppurationem, VOGEL testatur. Abhandlung von Brüchen p. 198. &seqq. Tom. IX. in viva parte facta x); sed dissuadet PIPELET, ob usum omenti, quod expansum jacere debet. Idem sola vasa ligare jubet; ceterum amputatur omentum. §. VII. Quando impetu sanguinem fundit sauciata arteria, ad ligaturam confugiendum, quae alteram constituit RESTRICTIVARUM speciem. Usitatae ad hanc inserviunt acus plus minus curvae, filo latiore aut tenuiore, ut in suturis incarnativis. Si magnae vulneratae sunt arteriae, torcular omnium primo adhibetur, &postea fit ligatura.