Latin
SUTURAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 242
Unproofread scanNot analysed yet
Minores autem arteriarum rami non sunt subligandi, utpote quibus linteum rasum siccum satisfacit. Ubi ossa subjacent, velut in arteria temporali &c. compressio adhibenda. Ubi vasa admodum sunt rigida, aut cartilaginosa y), inanis est ligatura. Nec procedit ligatio, ubi vasa fragilia z) sunt; nam haec facile pertransit &sanguis denuo erumpit, atque haemorrhagias x) POUTEAU Observ. variae, 162. y) D. Theden in tympanario, femore amputato, arteriam inveniebat osseam, cui optimo cum successu turundam intrusit. Si partes putredine ita sunt corruptae, &ligatura vasculum non retinet, Spongia Quercina, cujus usum reduxit BROSSARD, sistitur sanguis. Suo damno, insufficientiam ligaturae, talibus in casibus, sese expertum esse fatetur WARNER casus in Surgery &c. De spongia quercina Prof O. Acrel in Act. litt. Scient. Holm. 1735. etiam in observ. Chirurg. p. 331. plurimas adduxit observationes, ibidem p. 109. 110. usum spongiae ceratae docet, &quomodo adhibenda, exponit. rhagias saepe efficit lethales. Nec ubi spasmi accedunt a).