Latin
MEDICAMENTA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 245
Unproofread scanNot analysed yet
MEDICAMENTA TURGAIIIA QUAE PRAESIDE D. D. CAR. A LINNE PRO GRADU DOCTORIS proposuit JOHANNES ROTHERAM Anglus. Upfaliae 1775. Nov. 22. VACUANTIA ea Medici dicere solent Medicamenta, quae interne assumta, e Vasis continentibus contenta evacuant. Vis illa vitae, quam Naturam etiam nuncupamus, ipsa optime sentit, quae sibi salutaria sunt, quaeque noxia; atque haec, peculiari quadam proprietate, seligit separatque per Odorem &Saporem, quod non in homine tantum, verum in omnibus etiam ceteris animantibus obtinet *). Natura *)Ab hoc Canone eximenda putamus quae ad Regnum pertinent Lapideum, cum nihil horuia corpus humanum ingredi debeat.