Latin
MEDICAMENTA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 246
Unproofread scanNot analysed yet
Natura haec ad omnia, quae commoda sunt humano corpori &quae grata dicimus, sese quasi pandit; contra vero ab iis sese retrahit, quae incommoda sunt &quae ingrata vocamus. Motus in Corpore animali omnes a nervis oriuntur testantibus ex ipsa ratione Physiologis: Per illos insuper motus, quam saepissime, existunt involuntarii. Cum Evacuantia Motum producant, sequitur ut in nervos tantum agant: adeoque ab Olidis motus iste excitatur; Sapida enim in nervos nihil agere existimamus. Olida vel suaveolentia sunt vel graveolentia; graveolentia autem Natura respuit, nec tolerare potest; his igitur associari debent Evacuantia. Graveolentia numerantur varia, scilicet Hircosa, Nidorosa, Tetra, Nauseosa &Virosa; sed, quod singulare atque maxime mirandum, ex istis sola Nauseosa assumta evacuationes cient excitantque. Pimpinella enim, Linaria, Geranium Robertianum, quae Hircosa sunt, minime evacuant; nec Nidorosa, ut Humulus, libsinthium, nec Tetra, ut Papaver Opium, Scrophularia; multo minus Virosa, ut Datura, Hyoscyamus. Quando natura alicujus rei, nimis diu in corpore retentae, exitum molitur; hoc ope Convulsionis cujusdam peragit: Sic, Abcessum maturum jamque rumpendum Natura suo indicat conamine sive horrore; sic, ubi Menstrua propellenda, aut Urina, diutius retenta, excernenda, horrorem Natura excitat; sic ultimum certe Naturae conamen convulsio erit, cum ipse horror levis ejusdem gradus esse videatur: Hinc patet, omnia, quae corpus evacuant, medicamenta, Convulsiva esse, prout Dosis major aut minor fuerit.