Latin
VI. SPINA CERVI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 256
Unproofread scanNot analysed yet
VI. SPINA CERVI. RHAMNUS (Catharticus) spinis terminalibus, floribus quadrifidis dioicis, foliis ovatis, caule erecto. Linn. Syst. Nat. In Nemoribus Europae sponte crescit. Baccae maturae in usu sunt, e quibus paratur Syrupus, Syrupus domesticus dictus, nauseosus admodum. Contra Vermes, Arthritidem &Syphilitidem adhibetur, ad quantitatem unius unciae. Baceae siccae raro usurpantur, neque Decoctum. Cortex, qui tinctorius est, etiam purgat, sed rarissime praescribitur. Famosus ille pulvis purgans, Pulvis d’Ailliaud dictus, paratur e Baccis immaturis tostis, addito Sachari aliquantulo. VII. FRANGULA. RHAMNUS (Frangula) inermis, floribus monogynis hermaphroditis, foliis integerrimis. Linn. Syst. Nat. ed. 13. Frutex indigenus Sueciae, frequens in lucis &pratis humidioribus. Corticem in officinis habemus, qui propinatur, ad quantitatem semiunciae &ultra, in decocto. Usus minus apud medicos, quam apud rusticos, frequens est. Egregie tamen purgat &tutissime, absque singulari cautione adhiberi potest. VIII. GRATIOLA. GRATIOLA (officinalis) foliis lanceolatis, floribus pedunculatis. Linn. Syst. Nat. Planta est perennis; in Europa australi crescens, quamvis ad Sueciam non pertingat, facillime tamen in hortis hospitatur.