Latin
VI. SPINA CERVI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 257
Unproofread scanNot analysed yet
Herba recens egregie purgat, sicca parum; si autem diutius servetur, vim suam purgandi omnino amittit. Vomitum, loco alvum solvendi, quam saepissime causat, quare minus usurpari solet. Plerumque adhibetur in forma Decocti vel aquosi vel vinosi; vel, si vomitum evitare velimus, seri lactis: sed communiter tanquam enema usurpatur. Dosis Herbae recentis duae sunt drachmae; siccae autem una sufficit: Extractum ad quantitatem unius drachmae tuto propinare possumus. II. ACRIA. IX. SCAMMONIUM. CONVOLVULUS (Scammonia) foliis sagittatis postice truncatis, pedunculis teretibus subtrifloris. Linn. Spec. Plant. 218. Planta est perennis, nobis adfertur a Smyrna, Alepo, reliquisque regionibus orientalibus: Tantam habet affinitatem cum Convolvulo sepium, ut difficile ab illo distinguatur: Lactescens est &purgans, sicut omnes fere Convolvuli species. Scammonium officinarum succus est hujus plantae e radice extractus, &obtinetur hoc modo: Tom. IX. Caput radicis denudatum abscinditur, relicta in humo reliqua radicis parte vegetante, ut succus lacteus inde exstillet, qui, sole exsiccatus, Scammonium vocatur.