Latin
VI. SPINA CERVI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 258
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc omnino gummosum est, nam in aqua totum solvitur. Dosis Scammonii crudi grana sunt sex; Resinae, quae Magisterium est, semiscrupulus; &Diagrydii, quod nihil aliud est nisi Scammonium crudum fumo sulphuris impraegnatum, etiam semiscrupulus. Hoc medicamentum, cum omnibus suis praeparatis, plerumque tanquam calcar aliis purgantibus additur &rarissime per se praescribitur. Ex hoc famosus ille &praestantissimus pulvis purgans paratur, Pulvis Comitis Warwicensis sic dictus, qui vulgo etiam Pulvis Cornachinus vocatur.