Latin
CANONES MEDICI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 283
Unproofread scanNot analysed yet
Gonorrhoea laborans inveterata, vires adeo perdit, ut tremorem artuum fere per totam vitam ferre cogatur. In Febribus inflammatoriis, ubi circulatio sanguinis intensissima, repetitis Venae sectionibus, tandem coërcetur. Juvenis cujusdam Boerhaave meminit, qui paralyticum habuit brachium post evacuationem nimiam sanguinis vulnere factam. Tabaci fumatores fere semper macilenti sunt, pariter ac qui rebus venereis nimium indulgent. In India Orientali, ubi solis aestus maximus est, incolas ob sudorem nimium sola cute ossibusque consistere crederes. Venena curant, esculenta conservant corpus. Ut hic rite intelligatur canon, explicandum erit, quae sit differentia inter venena &esculenta. Venena ea adpellamus, quae minima licet adhibita quantitate a corpore respuuntur, dum contra, esculenta ea reparant, quae quotidie motu &frictione a corpore teruntur. Omnia medicamenta ut venena consideranda sunt, quia corpus alterant, agendo vel in fluida vel in solida, vel maxime in systema nervosum, praeter acria. Haec ipsa venenatissima, observatis observandis, optimam nobis praebent Medicinam. Elaterium exempli caussa nominasse sufficiat.