Latin
CANONES MEDICI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 284
Unproofread scanNot analysed yet
Cum his haud aliter comparatum est, ac cum novacula, quae quo acutior fuerit, eo melior &hebetiori semper praeferenda. Natura expellit Toxica simulque impura. Nuperrime explicavimus illam esse venenatorum indolem, ut a natura statim expellantur. Heterogeneo itaque in corpore existente, toxica propinanda judicat Medicus. Etenim natura haec nullo modo perferente, eo ipso, quo toxica exterminare studet, impura quaecunque simul expellit. Hoc sat lucide ex purgationibus adparet, ubi non solum primae viae purgantur, sed ipsa quoque sanguinis massa, id quod rationibus ex Physiologia petitis facile explicatur. Hinc etiam in Odontalgia rheumatica Sialagogis eliminatur malum; fontes enim natura aperit omnes, ut abluantur acria, dum simul materia noxia ejicitur. In febribus intermittentibus propinato emetico, naturam simul cum veneno viscidam expulisse materiam, notarunt observatores, qua sublata, sanitatem mox recuperarunt aegroti. Venenatissima a minima dosi, sufficiente vehiculo incepta, beroica evadunt. E toto regno vegetabili nullum adeo cognoscitur perniciosum venenum, quin moderata dosi &sufficiente vehiculo sublutum, propinari queat. Absit, ut Veterum sequamur sententiam, fugiendo venena, etenim non datur venenum nisi a dosi, &dum a minima incipimus lente progrediendo ad majorem, maxime heroica habemus. Opium, Spigelia, Hyoscyamus, ceterae, effectus, fidem superantes omnem praestiterunt, ubi in manu periti fuerint rite administratae, dum contra, Medicamenta heroica in manu imperiti sunt uti gladius in dextra furiosi.