Latin
CANONES MEDICI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 286
Unproofread scanNot analysed yet
Species morbi a caussis desumendae sunt, &prout hae variant, variae quoque existunt species, suum quaecunque requirentes medicamentum. Res autem ut clarior evadat, exemplis est collustranda. Si quis Vertigine fuerit correptus, sisyphi saxum volveret Medicus, generali quodam remedio Genus morbi curaturus, ubi caussae diversissimae adeo naturae, Species aeque diversas faciunt. Etenim nullus non videt, alia adhibenda remedia, dum a vitiis intra calvariam existentibus, originem trahit, (si quid in his Medicus potuerit,) alia a plethora, a Scabie retropulsa alia, a collari denique nimis adstricto alia. Epilepsiae nec minus variae sunt caussae; Poeoniam, Valerianam extollunt Medici, parum tamen profuturas, ubi depressio calvariae, vel caries ejusdem morbum generant. Gummi Ammoniacum, sacra licet in Asthmate humorali sit ancora, irritum tamen Medico foret, si a Vomica caussam repeteret species morbi. Tinctura cantharidum, praestantissimum licet omni tempore habita est diureticum, sin autem in Ischuria a Vesicae inflammatione praescriberetur, idem esset, ac fomentum igni praebere. Hanc quoque reputandam statuimus caussam neglectus Selectissimorum Medicamentorum; Medicus enim, ignarus in qua demum Specie Morbi hoc vel illud sit Specificum, postquam repetitis vicibus in diversa longe specie tentavit incassum, ut nocuum prorsus in desuetudinem venit. §. XIV. Qualitate vis Medicamenti detegitur, experientia confirmatur. Ab odore &sapore omnes cognoscuntur plantarum qualitates, quae Medicum nunquam decipiunt. Systemate enim, qualitate &experientia, eruitur omnis usus plantarum. Cui hac de re Aqua haeret, non dubium quin vitia cerebro haereant.