Latin
CANONES MEDICI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 287
Unproofread scanNot analysed yet
Rem autem tantae utilitatis Generi humano, cui detegere reservatum fuit, plus praestitit quam qui metallorum fodinas ditissimus detexit. Ubicunque terrarum jam Medicus deget, a priori de obviis sibi plantis judicare potest. Hinc si amarissimam invenerit, illam in omnibus illis morbis, profuturam judicat, qui acido caussam debent. Tetrum si spargit odorem, ipsam veneni quodpiam habere, luce clarius est. Si autem experiri simul licet, quae a qualitate medicamenti constat, omne adeo dubium removetur, ut firmissima fiat medicina. Qui miscet contraria contrariis, idiota est. Scientia Medicorum Veterum in eo fere consistebat, ut maximam Medicamentorum molem in unam formulam congererent, diversissimae prorsus compositionis, qualitatisque; Mithridatium &Theriaca Andromachi hoc satis probant. Composita e Medicina fere proscriberentur, simplicia optime agunt, &ubi haec praescribit Medicus artis suae peritus, de remedii effectu non dubitat. Nam ut suadet Villanovanus, qui potest mederi simplicibus, dolose &frustra quaerit composita. Cui sententiae accedit Hoffmannus: qui longas remediorum formulas praescribit, aut dolo peccat aut ignorantia.