Latin
CANONES MEDICI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 290
Unproofread scanNot analysed yet
Vulnera, fracturae aliaque innumera mala in puero facile curantur &juvene, ubi blandi humores &natura prona Medicamenta sublevant; In sene e contrario licet vel minimum sit malum, irrita tamen pleraque; Natura enim debilitata ad interitum suum properans, minimo destruitur. Haec autem breviter de Canonibus Medicis, Tibi, B. L. tradimus; plura adferri possent, vetat autem tempus, prohibet Res angusta domi. Itaque manum de Tabula. CLXXXVI.