Latin
CANONES MEDICI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 289
Unproofread scanNot analysed yet
Famae autem si consultum cupit Medicus, adstantes certiores faciat, necesse est, in quanto jam discrimine versetur aeger si enim progressu ultima tentaverit, animam sciant aegroti ipsum a tartaris quasi revocasse, sin vero frustra fuerit ipsius opera, ne dicant: Medicum occidisse, quem ipsius sors interemit. §. XVIII. Temporibus Medicina valet, data tempore, prodest. Suo tempore &congruentibus Medicamentis nihil fere incurabile est. Tempus lucrari si Medico licet, illi saepe servari potest vita, cui, per semihorium sibi relicta, misere pereundum erat. Inflammatio initio probatis remediis facile resolvitur, sin autem in Sphacelum abit, vix medela superest. Hydrops increscens brevi cedit medicinae selectae, ubi autem altiores egerit malum radices, Medicorum evadit scandalum. Phthisis, dum prima sui signa prodit, medicamenta raro irrita, confirmata autem Aesculapium illudit ipsum. Aetas aegroti Tom. IX. aegroti non parum juvat.