Latin
SCORBUTUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 294
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Cramerus opinionem eorum damnat, qui terras ad Septentrionem sitas, huic malo maxime esse opportunas existimant, siquidem vix durante hieme, sed imprimis vernali &autumni tempore, Scorbutum saevire observavit g). Negari quidem non potest, rigidiorem hyemem Scorbuto correptis, vel semina quasi mali occultantibus omnino esse perniciosam, eique ingravescendi ansam subministrare: sed Scorbutum tamen apud Britannos, Batavos, Suecos, Danos, Norvegos, ceteros boreales, Endemium esse morbum Boerhaavio h) minime concedimus. Et si locis jam nominatis sporadice, &forsitan frequentior, quam sub calidiori climate, invenitur, id nec unice frigori, sed tempestatum indoli variabili &vivendi hominum rationi, seu diaetae, potius est tribuendum. In genere vero notandum, tam in nostris regionibus, quam aliis, malo huic maxime opportunos esse eos, qui vitam sedentariam agunt, vel qui laboribus non occupantur sudori ciendo adcommodatis, ut Eruditi, Artifices nonnulli, Textores, Sartores, Milites &Nautae incuriosi; nec iis parcit, qui febribus quibuscunque &praesertim intermittentibus, laborarunt. Tabaci fumatores, &imprimis eos, quos antea Scorbutus male habuit, haud raro incurrit, ut ex observationibus Crameri, Anson, Rouppii i) constat. Contagio quidem non magis ad alios transit Scorbutus, quam reliqui morbi epidemici; interim a tetro odore, quem spargunt miseri afflicti, &aëre halitu eorum inquif) Backstrom observ. circa Scorbutum. In Collect. Dissert. Med. Haller. Tom 6. g) Dissertio Epistolica de Scorbuto. b) Aphorismi de cognosc. &curand. morb. §. 1150. i) Liber de Morbis navigantium.