Latin
SCORBUTUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 295
Unproofread scanNot analysed yet
maxime vexantur ii, quos inter aegroinquinato, tos continue versari dira cogit necessitas; &quamquam a corrupto aëre Scorbuti symptomata non contrahunt sani ac vegeti, humores tamen eorum ad putredinem ita disponit omnis aër mephiticus. ut ad plurima alia mala, febres praesertim putridas, fiant procliviores. Scorbutum nihilominus saepius epidemice grassantem observarunt Medici k); &in expeditionibus classicis epidemice semper fere noxam inferre solet. §. III. Ad morbum hunc vere proteiformem dignoscendum requiritur, ut Symptomata, quibus saepissime stipari solet, eo ordine recenseamus, quo invadere ea homines utplurimum observatum est: ad signa dein confirmati mali, vel ad summum gradum provecti, transeamus. Sed inter initia notandum, non omnia signa apud omnes semper adesse, sed insigniter, pro diversa subjecti vel caussarum ratione, variare l). Imum Stadium: Adgrediens autem Scorbutus, hominem pigrum, seu ad motum segnem, &pusillanimem reddit; aeger somnum quaerens labores &sanorum consortium studio vitat. Facies ei pallida est k) In Brabandia A:0 1556, Belgio 1562, Hungaria 1720, Parisiis 1699, in Saxonia, in obsidione, a Suecis instituta, urbis Thorn &c. 1) Non piget heic Illustr. Ansonii testimonium adferre. Scorbuti symptomata (inquit) inconstantia pariter ac innumerabilia fere sunt; progressus vero &effectus summe anomali; etenim vix duo aegri de iisdem malis querelam habuerunt, &si quae symptomatum conformitas interdum observata fuerit, mali invadendi modus &ordo inter omnes Scorbuticos in totum discreparunt. est vel subflava, carunculae oculorum, nec non oris labra, rubrum suum colorem in virescentem transmutant.