Latin
SCORBUTUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 296
Unproofread scanNot analysed yet
His vero tantum abest, ut facies emarcescat, ut potius tumidula, &praesertim palpebrae inferiores, post somnum, matutino tempore, observentur. Admodum difficulter spiritum trahit. Mox genua rigent, ad minimum motum debilia; &ne quid ei molesti desit, gingivarum tumor, sensim increscens, manducationem impedit. Increscente paullulum morbo, dentes elevantur &vacillant; &tumefactae jam gingivae, spongiarum instar increscunt, lividum colorem induunt, cruentantur; putrescunt, simulque cum anima tetrum odorem spirant. Haec communia in Scorbuti initio sunt; si vero febre aut alio morbo laboravit aeger, in gingivis prima mali indicia apparent; sic etiam, si a casu externo vulnus, fracturam vel contusionem perpessus est, infirmum primo membrum corripitur. Postea cutis, quae semper sicca &laevigata sentitur, maculis conspurcatur mox rubris, dein lividis vel tandem nigricantibus, ad suras &femina maxime conspicuis &ad variam magnitudinem increscentibus. Haud raro etiam his locis cuticula in squamas abit &discedit. Sed jam recensitis longe difficilior est dolor, qui semper Scor butum comitari solet, &modo Dorsum, modo Tibias, vel etiam Pectoris aliquam partem cum anhelatione &tussi torquet: fixus interdum, vagus saepenumero, nunc ostocopum, nunc Pleuritidem notham m), Rhevmatismum, Ischiadem, vel alium morbum topicum mentitur. Aeger adhuc lotium reddit coloratum, spumosum &cito putrescens, cui pinguis pellicula &coloribus variegata supernatat. Sanguis e vena missus, glutinosus &spissus videtur. Si cita alvus superaccedat, id quod descenm) Lind p. 158. descendit, putridi odoris esse solet.