Latin
SCORBUTUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 305
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus ope non tantum ventriculus &organa chylopoea roborantur, verum etiam tonus partibus solidis conciliatur. Hinc facile patet, quanta sit ejus necessitas, omnibus, iis vero inprimis, qui cibo salso, duro &concoctu difficili vitam sustentare coguntur; aut qui vel minimam latentis Scorbuti suspicionem produnt. Quamdiu enim quotidiana contentione, corpora ad sudorem usque exercent, tamdiu etiam a Scorbuto sunt immunes, quemadmodum nautarum remigum &fabrorum in officinis ferrariis docet experientia f)Cum vero vel labores fugiunt otiosi, vel etiam negotiis, quibus corpus fortiter movetur, occupari non possunt, ut milites in castris vel navibus g), sartores, textores, Aulici, Eruditi, &nihilominus salsamenta continue &avide devorant, fieri non potest, quin a retenta in corporibus acrimonia salina, Scorbutus acceleretur. f) Sal per sudorem &urinam e corpore eliminari extre omne dubium est. Attentione sane dignum, (ait saepe laudatus Lind) quod salia quaecunque in machina humana, quoad naturam commutantur, &in homogeneam seu ammoniacalem abeunt, excepto sale muriatico, quod omnes tam fluidorum quam solidorum vires eludere videtur. Etenim indolem suam in corpore jugiter servans, sine ulla mutatione per destillationem ex urina obtinetur, si quis aliquam salis portionem comedit. g) Inter septem Scorbuticos in nave periclitantes, quatuor ad minimum fuisse milites, observavit Rouppe. In classica expeditione Illustr. Anson plurimi milites Scorbuto moriebantur, quippe qui in nave laboribus occupari non poterant. Tom. IX. 420 Animi pathemata, ut sunt terror, metus &tristitia, Scorbuto occasionem quoque dare Medici observant h). Scorbutici, ut pusillanimi &ad hypochondriasin proni, (§. III.) a levi caussa terrentur, vel in tristitiam incidunt. Quod hi etiam adfectus ad Scorbuti genesin quidquam conferre possint, iis paradoxon non erit, qui terrore vel tristitia excretiones in humano corpore impediri noverunt. Caussam igitur Scorbuti proximam in Acrimonia salina unice consistere, ex dictis constat.