Latin
SCORBUTUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 306
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim ex memoratis caussis, una vel pluribus, particulis salinis, mox stimulantibus, dein rodentibus, oppletur sanguis &dissolvitur; unde vascula tandem tenerrima exeduntur, &,ubi longas malum habuerit moras, totius Machinae sensim praeparatur interitus. Cognito morbo, ad ea quae juvamen adferunt, properamus. Stadium Itum. Atque adventanti quidem Scorbuto occurritur iis, quae humores corporis blandos, puros atque dilutos reddunt, ratione simul habita Diaetae seu caussarum occasionalium. Hinc protinus danda sunt lenia alvum ducentia, dein succi herbarum recentium propinandi, in quibus contra Scorbutum, maximum est praesidium. Sunt vero hi ex Cochlearia, Nasturtio hortensi, Cardamine pratensi, ceterisque ex Tetradynamistarum ordine; Acetosa, Beccabunga &Tropaeolo, qui vel per se, vel lactis sero mixti, sumuntur. Cui firmior h) Huxham in appendice ad Essays on fevers. Rouppe l. c. &inprimis Anson Voyages round the worid p. 143. firmior stomachus est, Cochleariam crudam &Erysimum barbaream (Winterkrasse) comedere, non sine emolumento potest. Sed si recentes herbae haberi non possunt, ut hibernis mensibus apud nos accidit, conservae antiscorbuticarum herbarum. quae in officinis prostant, defectum supplere possunt.