Latin
AMAUROSIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 36-2
Unproofread scanNot analysed yet
AMAUROSIS. In duobus aegris frustra scintillas ex oculorum viciniis eductas fuisse; frustra quoque commotionem adhibitam vidimus electricam, ut vix aliquid hoc in morbo ab electricitate sperare liceat. ARTHRITIS. Aegritudines articulorum animadvertimus quidem scintillis saepe cessisse electricis; dolendum vero, materiam repelli arthriticam, alia intus excitantem mala. Sic crebra animadversione perspeximus, sub usu curae electricae, dolores capitis fugaces, vertiginem, nauseam atque tormina ventris aegros afflixisse, quae incommoda, articulos iterum repetente materia morbi, conquievere.