Latin
AMAUROSIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 37
Unproofread scanNot analysed yet
Deprehensi quidem sunt hac sub cura, qui vesicam saepius levare coacti sunt, &quorum corpora nocturno manarunt sudore, unde spes animum subiit, longinquitate temporis &usu frequenti malum longe pertinacissimum minui tandem atque molliri posse; verum enim vero post parvam temporis intercapedinem aegros iisdem, ut antea, malis distineri &divelli tristes sumus experti. Non obscurum igitur est materiam arthriticam ictus elusisse electricos. CEPHALAEA &HEMICRANIA. In morbo hoc chronico, a materia catarrhalis vel rheumatici generis orto, experimenta cum scintillis instituentes, animadvertimus dolorem quidem nonnihil leniri &dissipari; absoluta vero cura, eadem, qua antea, acerbitate urgere: cui incommodo ut occurreremus, simul in usum vocavimus medicamenta interne sumenda, praescribendo aegris sub usu electricitatis decoctum quoddam sangvinem mundificans, vel Electuarium purificans Nobil. Dini Arch. ROSEN, &sic constantiorem nobis praestitit usum medicina haec externa resolvens.