Latin
AMAUROSIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 38
Unproofread scanNot analysed yet
CONTRACTURA. Nonnullis hoc in morbo utilitati fuit electricitas, ut haud indigna sit, cujus periculum faciant aegri. Quendam enim vidimus per plures annos a materia catarrhali membris captum, usu tandem assurrexisse electricitatis, &aliquot baculo jam diu innitentibus ambulationem conspeximus restitutam: immo mirum dictu, semel videre licuit in contractura quadam genu rheumatica jam quinquenni, membrum, bis tantum electricitate perculsum, ad spatium unius palmae explicatum. In pravitate vero hac articulorum curanda perquam necessarium est, diligenter exquirere motus membri deficientes, ut patescat, quinam musculi jam morbo laborent. Illi scintillis, non vero commotione Muschenbroekiana, convellantur electricis, studiose semper evitando punctiones antagonistarum vi praevalentium. Hi potius vapori aquae calidae per horas aliquot quotidie exponi, &tempore intermedio pannis laneis, unguento emolliente vel oleo quodam expresso madidis, foveri possunt, imponendo hisce dem vesicam, cum lateribus membro adaptatis &calefactis. Observandum vero in malo hoc rheumatici vel arthritici generis, initio curationis implenda esse vasa aegrotantis liquoribus morbo congruis, ne in motum acta materia morbi in nobiliores projiciatur partes.