Latin
PULSUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 43
Unproofread scanNot analysed yet
PULSUS INTERMITTENS SUB PRAESIDIO D. D. CAR. LINNAEI PRO GRADU DOCTORIS propositus ANDREA WAHLIN Ostro-Gotho. Upfaliae 1756. Maji 5. rincipium vitale corporis humani, quod sanguine continetur, eo diligentius observare Medicos oportet, illiusque naturam &varias vicissitudines eo accuratius dignoscere, quo majori cum fiducia ac fructu mortalibus inservituri sint, si ista noverint. Nisi enim recte judicetur, in casu quovis obvio, de humanae vitae indice illa &conservatrice caussa, gradus majores minoresve, quibus laesae fuerint functiones vitales, naturales, &animales, quaeque inde metuantur machinae universae pericula, definire non licebit.