Latin
PULSUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 44
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc in Diagnosticis &Prognosticis vix ulla excellentior &magis necessaria doctrina, quam quae sanguinis, e corde naturaliter exundantis, intervalla, hoc est, Pulsus attingit. Etenim Medicus, siquidem morbo unicuique fortiter iturus sit obviam, in hujus pervestiganda indole studiose advertet animum ad omnia, quae sub ipso morbo inciderint, phaenomena sibi invicem succedentia, &quo potissimum tempore existant, indagabit; contuebitur quoque molimina, quibus niti soleat natura ipsa, ut se malo liberet. Tum quod maximi momenti erit, ex singulis, quae accidere aegroto senserit, colliget omnino &praecipiet morbi exitum, ut quantum quidem licuerit, intelligat, utrum medelam admittat morbus, an in alium, aut mortem quin desinat, impediri omnino non possit. Quis autem haec eruet satis &pervidebit, nisi indicia essentialia &symptomatica tum cetera, tum quae Pulsu offeruntur, agnoverit recte &examina verit? Immo vero e sanguine, illiusque per humanum corpus distributione varia, pendent secretiones omnes &pleraeque excretiones; sanguinis posthabita ratione nemo pondus fluidorum recte aestimaverit, quod tamen sano in homine praevalere debere ponderi solidorum experimentis Keillii, Kockii, Gorteri, Geoffroi aliorumque dudum stabilitum est; universae denique nutritionis cognitio, quaeque inde ad tuendam sanitatem elicientur regulae, ita fundantur iis, quae de sanguine docet Medicina, ut in servanda valetudine haud minus juvaverit Pulsuum vices nosse, quam in restituenda, ubi afflicta fuerit. Itaque ut circumforaneorum turbam agyrtarum praeteream, haud excusaverim levitatem quorundam Medicinam factitantium, qui ad aegrotorum lectos progressi, carpum quidem tangunt, at tam levi &festinanti digito, ut vix duos ictus exspectent, hincque ubi nomen solum morbi audiverint, aut unum alterumque symptoma, quod aegrotus narraverit, statim sese ad praescribenda medicamenta conferunt. Haec certe, si quae alia, dissolutior properatio Medicum arguit ab sua arte nimis tenuiter instructum, quantumque adhuc absit a prudentia, quae peritum atque pium deceat, certissime ostendit.