Latin
PULSUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 52
Unproofread scanNot analysed yet
Excrescentis quoque carnis deformitatem in corde reperit Lowerus atque alii d). En! caussas parvi illius voluminis, quod in multis cordibus observarunt Malpighius &Riolanus, &unius tantum ventriculi a Rolfinkio in cadavere quodam inventi, ut etiam hirsutiei cordis, in Actis Petropolitanis &Tractatu de Cordibus villosis; cui rei lucem pariter affundit exemplum id, quod attulit Weitbrechtus, ubi materia condensata cordis superficiei insidens villorum speciem praebebat e). 9. )Lapides in ventriculis cordis inventos motum ejus turbare, monstrat Wierus, qui tres lapides rubros in corde Imperatoris MAXIMILIANI II. vidit, postquam hic vivus gravissimis palpitationibus vexatus fuerat. Neque enim recte quispiam dubitaverit, quin hoc etiam in viscere calculi generari possint, quorum plura exempla inveniuntur apud Scriptores f). 10.) Vermes in ipso corde inventos multi Anatomici dictitant. Quod si ibi etiam nati fuerint, unde originem habuerint, difficile dictu erit. Attamen c) Senac. L. c. C. VIII. d) idem L. c. C. VII.