Latin
PULSUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 53
Unproofread scanNot analysed yet
tamen fieri non potest, quin suo pondere, morsu atque sordibus remoram cordi illius in functionibus objiciant. Inter alios illam cordis labem annotarunt Riolanus &Zacutus Lusitanus, qui casus a se visos ea perspicuitate &accuratione descripserunt, ut fidem illis denegare neminem oporteat g). 11. )Cordis quoque liberum motum varii pericardii affectiones impediunt; exempli gratia, si osseum evaserit, aut crassum nimis atque pingue; si tumores, vermes &lapides in eo generentur; si laesiones, vulnera, inflammationes, hydrops pericardii, vel sanguis in sacculum hunc extravasatus ingruerit h), de quibus omnibus eadem valet argumentatio, ac de morbis, quibus cor ipsum queat infestari. Atque hae caussae sunt, quae vi sua aut resistente, aut alio modo noxiae, cor a motu ordinario exercendo detineant vel eum prorsus impediant, eoque ipso efficiant, ut pulsus intermittat. AD SECUNDAM CLASSEM caussarum, quibus debetur intermissio pulsus, refero vitia, quae inesse possunt arteriis. Licet enim caussam pulsus ex corde antea deduxerim, utpote cujus intercepto motu subita pulsus cessatio contingit, exemplo eorum, qui Syncope afficiuntur; &licet actio cordis systaltica impendatur expellendae undae sanguineae, quae diametrum naturali majorem movebit; attamen sunt quaedam arteriarum affectiones, quae hanc vim sufflag) Senac. L. c. C. IX. pag. 437. h) C. V. &VI. sufflaminant, ut interdum dilatatio non sequatur. Huc spectat 1.