Latin
PULSUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 57
Unproofread scanNot analysed yet
Signa enim ex quibus cognoscantur caussae illae, tam varia sunt, &plerisque morbis cor afficientibus tam communia, ut ex iis nihil certi ad hujus vel illius caussae detegendam praesentiam colligere possimus. Meo igitur proposito sufficiet forte, si praecipuarum signa caussarum pathognomonica attulero. Aneurysma verum adesse in corpore intelligimus, si illius caussa aliqua, uti punctura, sectio, tusio, distractio, erosio locum eum affecerit, ubi magna arteria adest, si tumor leni pressione evanescit, vel plurimum minuitur, &ablata pressione, mox in pristinam magnitudinem redit; si pulsus manifestus in tumore percipitur, sique malum ita diu duravit, ut alia tumoris caussa cogitari non possit. Probabilis etiam suspicio aneurysmatis in interioribus latentis oritur, ex cognitis praegressis caussis supra nominatis, si in loco, quem earum caussarum aliqua vexaverat, insolita pulsatio percipitur ab aegroto, si cordis motus semper observatur turbatus, &aucta sanguinis velocitate suffocatur fere, sique deprehenderimus in aneurysmatica affectione cordis semper praegressam fuisse nimii humoris praesentiam cava ejus obruentis. Notatu etiam dignum est, quod Fabr. Hildanus narrat, gangraenam extremitates semper occupasse, quoties cor vel majora vasa maxime fuissent dilatata k). Polypi sese manifestant palpitatione cordis, anxietate intolerabili, anhelatione, subito omnium virium k) Ffr. Senac. L. c. C. VIII. p. 416. virium deliquio, a minimo motu maxime adauctis, respiratione difficili, praecipue si in pulmonum vasis haerent; dignoscuntur etiam ex caussis praegressis, ut copia ingesti spirituosi vel acidi mineralis, sanguinem coagulantis, nimio frigore, visciditate sanguinis, cum debilitate solidorum, &denique ex praegressa graviori haemorrhagia, unde sanguis tarde moveri coeperit &concrescere, ut taceam reliquas.