Latin
PULSUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 58
Unproofread scanNot analysed yet
Juxta vero cavendum, ne anxietates, quae una vel altera hora a pastu ingruunt, a polypis oriri credamus; hae enim ex tenaci &copioso chylo, quo debilis pulmo gravatur, originem ducunt, dum contra anxietates &oppressiones pectoris in iis frequentiores sunt, qui polypis laborant, &alio etiam tempore, quam post sumtum cibum, corpus vexant, praecipue si motu vel levissimo agitatum illud fuerit. Anxietas, quae in morbis acutis observatur, pro symptomate ex polypo orto non habenda, siquidem primo potius vitium incipientis obstructionis in pulmone indicat, uti ex respiratione veloci &laboriosa patet. Ejusmodi anxietas criseos etiam saepe praenuntia est, &cum pulsu intermittente conjuncta. Pulsus intermissionem provenisse a nervorum affectione arguit praesentia indiciorum, quae hanc produnt in subjectis facile mobilibus &systematis nervei debilitate laborantibus, uti in aetate quae juvenilem antecedit, in sexu sequiori, hystericis, hypochondriacis, timidis, animi deliquio interdum laborantibus, &iis in morbis ubi debilitas nervorum inordinato eorum mortui juncta est. Ubi caussa intermissionis pulsus orta fuit ab ossea quadam duritie cordis vel arteriarum, aut harum callis naevisque aliis, examinentur indicia ex aetate, victu corporis praegresso &habitu solidorum &fluidorum. Inflammationem cordis vel arteriarum caussam quietis pulsus momentaneae esse, monstrant durities pulsus, vehementior agitatio sanguinis, &praesentia caussarum, quae inflammationem necessario inducunt. §. VII. In judicio rite ferendo de periculis ex quiete pulsus momentanea timendis, horumque exitu, ad discrepantiam caussarum in diversis aetatibus &subjectis respiciendum est.