Latin
PULSUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 60
Unproofread scanNot analysed yet
Lommius m) testatur intermissionem quo diutius duraverit, eo periculosiorem fuisse, &sicubi vel duae modo pulsationes tempore sveto exspectandae abfuerint, mortem portendi, nisi alicui forte tam lentus pulsus naturalis fuerit. Est tamen in senibus, longa febre vel anhelatione affectis, itemque alias in pueris ab eo observatum, post intermissionem pulsus vitam mansisse, quod nulli contigisse juvenum crediderimus n). Prosp. Alpinus o) refert se vidisse juvenem pleuriticam, in qua usque ad diem quintum pulsus eo modo quieverit, ut primo die post singulas septem aut decem pulsationes quieverit spatio unius, secundo die post singulas sex aut quatuor, tertio post singulas tres, &quarto post singulas binas, ita ut immobilis multo intervallo arteria maneret, pulsusque subsequentes languidi exilesque essent, quod certissimum alias instantis mortis praebet indicium, &nihilo minus tamen, excreta tantum per urinam massa crassa &pituitosa, ex morbo eam convaluisse. Omnimoda vero quies pulsus, quam ἀσφυξίαν dixerunt Graeci, referente etiam Lommio l. c. non fida minus, quam truculenta mortis index est, quippe quae morituris fere omnibus sub finem vitae accidit, quibusdam breviori ante eum temporis intervallo, nonnullis, quod mirum videatur, pluribus etiam ante ultimum diebus. Ceterum &levioris mali praesagam interdum fuisse intermissionem pulsus, ac sine damno graviori transiisse, multa exempla monstrant. Riverius eam a lumbrico illatam observavit p), &a polypo, non durantem modo m) Obs. medic. p. 307. n) Galenus Lib. II. de Praesag. ex pulsibus. o) De praesagienda vita &morte aegrotant. p. 240. p) Cent. III. obs. 3. modo diu, sed &saepius recurrentem, superstite Kerkringius eam sine funesto evenlongius vita q). tu se vidisse testatur r). Pechlinus confirmat, eandem contigisse flatuum exsurgentium copia, quae mirifice cor constrinxit, unde intercepta fuit systole cordis, evadebat tamen sine omni periculo, statim ac copiosi ructus exirent 5). Idem testatur se intermissionem pulsus in scorbuticis, in feminis junioribus male menstruatis, puerperis &nutricibus sine ullo majori incommodo annotasse t). §. VIII.