Latin
PULSUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 59
Unproofread scanNot analysed yet
Nam qui lipothymia quidem, palpitationibus cordis &anhelatione difficili laborant, subitum interitum haud effugient, quem accelerabit quoque cordis polypus, praecipiti impetu &inopina suffocatione enecans. Aeque vero extimescenda non est pulsus intermissio, si obvenerit sine adjuncta graviori laesione functionum vitalium, ut in pueris, feminis praecipue hystericis, &hypochondriacis, &in concretione cordis cum pericardio, etiamsi ex hac ultima caussa, post graves pectoris oppressiones &cordis palpitationes fuerunt, qui perierint l). Contra grave periculum imminet, si intermittat pulsus in statu morborum, qui debentur polypis in plethoricis, &aneurysmati cordis aut arteriarum earumque dilatationi. Qui pulsus intermissionem ab ancurysmate patiuntur, illi vel subitaneo interitu jugulantur, vel hectica tabe consumuntur; liquidum enim in sacco aneurysmatico inter polyposas concretiones haerens, acre fit, &reliquos humores inficit, quare etiam Ruyschius sterni os &omnes fere costas ancurysmal) Malpigh. de mort. subit. Libr. II. obs. 4. Peyerus in Parerg. anat. III. te destructas observavit.