Latin
PULSUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 62
Unproofread scanNot analysed yet
illis etiam accomodata est, observata enim docuerunt polypum, e loco dimotum, inopinato suffoIn votis est, ut inveniretur medicamen, casse. quod virtute polypos ejusmodi solvendi instructum esset! Nec est, quod desperemus, quum ea, quibus summa insit solvendi virtus, magna quoque non semper acrimonia nocere queant. Mel, fructuum horaeorum succi, densitatem sanguinis solvunt. Sapo venetus, borax, sal ammoniacum, sales volat. oleosi &c. visciditatem attenuant. Lentorem lymphae in syphiliticis affectibus, variolis, febre pestilentiali &petechiali mobilem reddunt Calomelas &Camphora u). Iners ovi cocti albumen solvit myrrham, &oleum fluidam facit ceram, adeoque inveniri posse etiam iners remedium polypos soluturum dies futura monstrabit, ad quod inveniendum incitat maxima utilitas, in scientiam &mortales inde redundatura. In pulsuum intermissione ex abundantia sanguinis &aneurysmate cordis vel arteriarum, prosunt sanguinis detractio, potus tenuissimus, serum lactis, hydrogala mellitum, cibus blandus tenuis, repetitis vicibus parva quantitate sumtus, ut parum chyli sanguini misceatur, &humorum dilutorum per vasa lubricata expeditus fiat transitus. Mentis &corporis quies necessaria est, quo componatur eo modo vivendi genus, ut ne fiat major motus cordis, quam qui ad vitam continuandam sit necessarius; hinc omnia stimulantia maxime sunt aliena. Aneurysmate in arteriis externis haerenti medebimur, juvando tunicarum infirmitatem pressione externa, quae protrahenda, donec robur sufficiens adquirant, ad sustinendum impetum undarum sanguinearum; sed hoc tentandum in recenti aneurysmate. u) Cfr. Schreiber de Pestilentia p. 52.