Latin
PULSUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 63
Unproofread scanNot analysed yet
Si inflammatio cordis aut tunicarum in arteriis quietem pulsui induxerit, medela inflammationibus convenienti, obveniundum, ut sanguis immobilis haerens recipiat diametrum, canali minorem, sicque inflammatio solvatur. Pulsus intermissio, quae debetur osseis &callosis arteriis aut cordi, concretove cordi cum pericardio, medelam omnem respuit, sola relicta diligentia, qua mitigentur mala, ex tam gravibus caussis profluentia. Haec sunt C. L. quae circa doctrinam arduam non minus quam necessariam proferre potui. Multa addi, multa curatius exponi debuisse fateor. Benigniorem tamen censuram eo certius mihi polliceor, quod voluntate magis, quam viribus conantis, innoxia ausa aequitas metiri soleat. CLXXVI. Dὲς CLXXVI.