Latin
CORTEX
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 64
Unproofread scanNot analysed yet
CORTEX ILAUVIANUS PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO propositus JOH. CHRIST. Pet. PETERSEN Holmiensi. Upsaliae 1758. Maji 10. um omnia quae ad hominis sustentationem I conservationemque spectant, quando vel a naturali bona conditione recedunt, vel male &perverse adhibentur, sanitatem quoque ejus perturbare atque exstirpare, immo &vita praemature ipsum privare possunt; ille quotidiano corporis sui perniciei periculo esset subjectus, si vel summum numen facultate eum destituisset, convenientem naturae ejus sex rerum non naturalium faciendi usum; vel si nulla paravisset media, quibus cum ex errore in ipsis commisso ignorantiae vel neglectus sentiret fructus, eos iterum posset propulsare &removere.