Latin
CORTEX
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 66
Unproofread scanNot analysed yet
Et certe damnum hoc pharmaco saepius perversa applicatione productum non est leve, cum &ejus patroni amicique in scriptis eorum multos allegent casus, qui testimonium inde praebent; &si verum est, quod Vir tam ob insignes ingenii dotes &acumen mentis quam ob abusum inde factum multifarium in mundo erudito pernotissimus, narravit, Boerhaavius immortalis summi illud habuit momenti, dicendo, corticem post ejus in Europa introductionem plus trucidasse hominum, quam omnes Ludovici XIV. exercitus. Hujus quidem non adhuc est loci, emolumenta &damna, corticis usu producta, pertractare; ex dictis vero jam sequitur, maximi esse momenti, ut qui praxin medicam exercere cupit, notitiam de hoc pharmaco sibi aequirat quantum fieri potest perfectam; ut praesertim diligentissime inquirat, quomodo in solida fluidaque corporis nostri, secundum diversum sexum, temperamenta, aetates atque tempora anni, agat tam in sanis quam aegrotis; quae notitia ita debet esse comparata, ut ante applicationem hujus medicamenti, effectus secundum diversos corporum &morborum status tanquam praesentes sibi repraesentare, ipsosque praedicere possit. Quod vero ego ex ore fidelissimorum praeceptorum hujus Academiae, ex scriptis optimorum practicorum, &ex nonnullis secundum eorum exemplar cum cortice institutis propriis observationibus, de eo novi, hac dissertatione, mihi jam legibus hujus Academiae convenienter, pro specimine adhibitae diligentiae &per illam acquisitae notitiae in medicina, publice defendenda, pro facultate mea tradam.