Latin
HISTORIA ET FATA CORTICIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 67
Unproofread scanNot analysed yet
HISTORIA ET FATA CORTICIS PRAECIPUA. A:o MDCXLIX. Cortex peruvianus, alias quoque China, Chinchina, Cortex febrilis &febrifugus, Cascara de Loxa, Cascarilla, Lignum de Lima, Palo de calenturas, Chinchona &c. dictus, per Proregem Hispanicum Comitem del Chinchon, &non multo post per nonnullos Jesuitas in Hispaniam perlatus fuit. Hi ipsum postea in Italia forma pulveris, &nomine Cardinalis de Lugo, contra idem auri pondus vendiderunt, unde postea fere per totam Europam innotuit. Sacricolarum horum avaritia atque argenti cupiditas per longum quod effluxit temporis intervallum diligentissime celavit, esse corticem pulverisatum arboris Ganaperidis dicti h). Tandem vero cum &hoc innotesceret, notitia tamen exacta ejus arboris longe post defuit ad annum MDCCXXXVII. Eo vero, &quidem in conventu Acad. Scient. Parisiis literae a D:no de la Condamine ad D du Fay missae ab eo praelegebantur, quibus sequens inerat arboris hujus corticis descriptio c): „Crescit nempe in America meridionali, &quidem in Regno Peruviano, apud Provinciae Quitensis oppidum Loxa, nec non alibi; in montium jugis, ad mediam partem &radices, raro vero in planitie animadvertitur. Cajanumam praecipue montem &alios adjacentes, uti &a Loxa remotos occupat. Non adeo est procera, sed ad pruni circiter altitudinem excrescit. Insigniter in ramos est divaricata, caudex est mediocris, &folia quae ramos vestiunt sunt simplicia, opposita, ovato b) Lemery Diction. des Drogues. c) Geoffroy mat. medicale Tom. 8. p. 309. ovato oblonga, anterius cuspidata, integerrima, petiolata, tres uncias longa, duas lata, sat crassa, costa per mediam longitudinem excurrente, ex qua nervi laterales ad oras successive obliquant.