Latin
HISTORIA ET FATA CORTICIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 71
Unproofread scanNot analysed yet
Inconstantiae hujus qualis &fuerit causa, certum tamen est, solitum heic errorem fuisse commissum, ut ipsi rei imputetur, quod minus rectae adplicationi solum adscribi potest, uti hoc quidem in ipsa Autoris inscriptione promittitur. Sic aliquando bonus dormitat Homerus. §. III. Quanta vero fuit malevolorum &inimicorum Chinae in nostro aevo copia, qui egregiam in febribus intermittentibus utilitatem in dubium vocare studuerunt; tot quoque habuit amicos, defensores Quantum enim laudumque suarum praecones. Tortus i) atque Lancisius k) in Italia, Hofmannus l), Bergerus m) &Werlhof n) in Germania, Boerhaave o), van Swieten p) &Joh. de Gorter q) in Hollandia, Helvetius r) in Gallia, Richardus i) Torti therap. special. it. resp. jatro-apologeticae. k) De noxiis paludum effluviis. 1) In propempt. ad diss. de recto Chinae usu. m) China ch. ab iniquis judiciis vindicata. n) Observ. de febribus. o) In Aphorismis. p) Comment. Boerhaav. aphor. p. 559. 563. q) In orat. de prax. med. rep. certitud. Francof. &Lips, r) Recueil de methodes, chardus Morton s) &Sydenham t) in Magna Britannia, fratres duo Nicolaus &Eberhardus Rosén u) in Svecia, &praeter nominatos egregios viros multi adhuc alii doctissimi experientissimique medici, rem ejus egerunt, quantaque dexteritate, felicique cum successu contra omnes adversariorum scrupulos eam defenderint illosque refutarint, hoc ubique est notissimum; adeo ut omnes qui virorum dictorum scripta legerint, observationesque eorum debita diligentia iterarint, corticem peruvianum non modo securum &innoxium, verum etiam securissimum efficacissimumque hucusque notum febrifugum depraedicent, necesse est.