Latin
HISTORIA ET FATA CORTICIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 72
Unproofread scanNot analysed yet
Ad ulterius confirmandam hanc veritatem mihi semper erit occasio; jam vero solum effectus Corticis in diversis aliis morbis, praecipue vero eis, qui vel revera ad generationem febrium intermittentium aptam &necessariam materiam, vel aliam humorum corporis nostri degenerationem, vel magnam partium solidarum atoniam, vel utramque caussam habent, referam, quo historicam hujus vegetabilis partem finiam. Ex morbis vero, quorum sanatione Cortex peruvianus famam sibi aequisivit, jure meritoque Gangraenam primum nomino; crudelis enim haec generis humani inimica, pretium ejus prae aliis exaltat, quia celeri ejus progressioni efficacissime resistit, eamque feliciter saepius v) tollit. Primus vero 5) Πυρετολογία cap. VII. u) In dissertatione de cort. peruv. Lund. habita 1744. v) Werlhof obs. de seb. p. 332. vero erat doctus expertusque Chirurgus Rushworth, qui insigni mentis acumine, per illudque directis egregiis observationibus, corticis ad inhibendum gangraenae progressum ex interna causa natum, utilitatem detexit in lucemque edidit w).