Latin
HISTORIA ET FATA CORTICIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 74
Unproofread scanNot analysed yet
Quantisque laudibus egregiis Werlhof m) doctissimus Tralles n), praeclarissimus Allen o) aliique experientissimi viri, in hoc periculi pleno mor bo corticem efferant, ex scriptis eorum liquet. Sicuti vero magnae virtutis est cortex in certis epilepsiae speciebus, sic etiam in aliis morbis convulsivis &spasmodicis, in affectibus soporosis &apoplecticis, nec non in malo hypochondriaco &hysterico eximios praestitit effectus p). In certis hydropis speciebus, praesertim ex febrium perversa curatione originem trahentibus, valde utile fuit &efficax remedium Cortex peruvianus 4). In phthisicis tabidisque morbis, ut phthisi ab Haemoptoe &Haemorrhagia, egregii etiam Corticis sunt notati effectus r). Valere k) van Swiet. comment. in Boerh. Tom. 3. p. 187. l) Torti th. sp. 426. m) Obs. de febr. p. 16. n) Exam. rigoros. cap. X. p. 151. o) Synops. med. pract. cap. 3. p. 148. p) Primit. physico med. Vol. 2. p. 476. q) Blegny remed. anglois p. 86. &Heister. in peculiar. diss. r) Morton phthisiol. cap. V. p. 96. &Werlhof p. 252.