Latin
HISTORIA ET FATA CORTICIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 75
Unproofread scanNot analysed yet
Valere in Haemorrhagia, ipse vidi nuperrime A:0 1757 exemplum in femina honestissima, opem Patris mei implorante, quae violentam uteri haemorrhagiam aliaque gravia symptomata, usu aliquot vicibus repetito pulveris d’Ailhaud sibi acquisiverat, magnaque cum voluptare mirandos sane Corticis vires animadverti in aegrota animam jam agente, mediante vero eo intra duarum septimanarum spatium sanata. Esse usum ejus quam maxime proficuum in Variolis, Purpura chronica &aliis morbis exanthematicis, experientia satis fuit testatum s) t). Quamvis nonnulli Chinchonam in Scorbuto esse magni ponderis remedium non crediderint, praeclarus tamen Hoffmannus u) &Lind v) laudes ejus, valde ob vim corroborantem &antiputredinosam verosimiles, non denegarunt, sed potius commendarunt. Multa quoque adsunt Auctorum testimonia, Corticem esse salutarem magnique pretii in morbis arthriticis w) &iis ex eodem genere x), nec non in doloribus periodicisy) varii generis. Nec 5) Mort. pyretol. pag. 121. &Act. Edinb. Tom. V, 1) Primit. physico med. Vol. 2. p. 271. u) Hoffmann. Med, systemat. Tomi IV. Pars V. p. 31. *)Lind. Traite du Scorbut. Tom. 1. p. 366. &Tom. 2. w) Werlhof p. 54. &Miscellan. nat. curios. Cent. 3. obs. 4. x) Miscell. n. cur. Dec. 3. an. 7. &8. obs. 207. 9) Mort. πυρετολογία 123. Nec desunt, qui opem ejus praeclaram habent in Melancholia, cujus rei testes habemus in ipsa Suecia 2). Pari ratione Cortex Dysenterias, aliasque alvi fluxiones, feliciter saepius profligavit. Edocti quoque sumus experientia, opem ejus non esse spernendam in multis malorum generibus a Vermibus originem trahentibus. Ad emendandum minus laudabile Ulcerum pus, Cortex pro remedio optimae notae habetur a).