Latin
CRITERIA CORTICIS SELECTI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 77
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus rei causa videtur haec, quod nimis alte crescens calore ibidem immodico partibus suis quam maxime activis privatur, ad radices vero montium degens, nimia humiditate gravatur, quare medius optimus dici potest. Cortex e ramis desumtus praefertur ei e trunco, &minimorum ramulorum praestans est. Hispani cum radicibus erutam praeferre dicuntur. Sunt etiam qui credunt partem arboris ad meridiem vergentem genuinum, occidentalem vero &orientalem bonitate medium, septentrionalem vero vilissimum praebere. In nostris Pharmacopoliis, qui adest Cortex peruvianus, tam e trunco, quam ramis &ramulis arborum est desumtus. Hic omnium consensu optimus habetur, quia plurimis pollet partibus activis, quod tam effectus, quam analysis chemica docuit. Quo vero eum a viliori sua specie, uti &ab aliis similitudinem cum eo habentibus, dignoscere possimus, sequentes primo ope sensuum concinnatae notae valebunt. 1) Colore optimae speciei differt ab a) minus laudabili, quod ille superficie sua externa scabra obscurus, fuscus vel cinereus sit, interiori vero Cinnamomi colorem referat, fractusque intus paulo pallidior; hic vero nigricans, flavus, pallidus, quasi politus, levis &spissus sit. b) A Cascarilla, quae exteriori superficie scabra est &albicans, interiori vero cinerea fere &paulo obscurior; fracta intus fere eundem cinereùm habet colorem, quam superficies interna. c) A b) Werlhof. c) A Cassia caryophyllata. Haec extus quasi est ferruginea, intus nigricans, fractaque eundem fere habet colorem. 2) Odore pollet optima species peculiariter mucido, unde a) ab aliis dignoscitur, ubi est vel foetidus vel putridus, cariosus, vel plane inodorus. Combustus quoque Cortex acrem habet odorem nasumque valde afficientem.